Trouvé 133 Résultats pour: Arca foederis

  • Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei; (Liber I Paralipomenon 15, 3)

  • Et Barachias et Elcana ianitores pro arca. (Liber I Paralipomenon 15, 23)

  • Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca. (Liber I Paralipomenon 15, 24)

  • Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia. (Liber I Paralipomenon 15, 25)

  • Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes. (Liber I Paralipomenon 15, 26)

  • Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo — (Liber I Paralipomenon 15, 27)

  • universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis. (Liber I Paralipomenon 15, 28)

  • Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)

  • Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel: (Liber I Paralipomenon 16, 4)

  • Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter coram arca foederis Dei. (Liber I Paralipomenon 16, 6)

  • Dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcae iugiter secundum ritum singulorum dierum. 38 Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Hosa constituit ianitores. (Liber I Paralipomenon 16, 37)

  • Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: “Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est”. (Liber I Paralipomenon 17, 1)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina