Trouvé 16 Résultats pour: Asael

  • Erant autem ibi tres filii Sarviae: Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis, quae morantur in campis. (Liber II Samuelis 2, 18)

  • Persequebatur autem Asael Abner et non declinavit ad dextram sive ad sinistram omittens persequi Abner. (Liber II Samuelis 2, 19)

  • Respexit itaque Abner post tergum suum et ait: “Tune es Asael?”. Qui respondit: “Ego sum”. (Liber II Samuelis 2, 20)

  • Dixitque ei Abner: “Vade ad dextram sive ad sinistram et apprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius”. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum. (Liber II Samuelis 2, 21)

  • Rursumque locutus est Abner ad Asael: “Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum”. (Liber II Samuelis 2, 22)

  • Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner, aversa hasta in inguine, et exiit hasta retrorsum, et mortuus est ibi. Omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant. (Liber II Samuelis 2, 23)

  • Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri, qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron. (Liber II Samuelis 2, 32)

  • Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius. (Liber II Samuelis 3, 27)

  • Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio. (Liber II Samuelis 3, 30)

  • Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem, (Liber II Samuelis 23, 24)

  • Quorum sorores fuerunt: Sarvia et Abigail; filii Sarviae: Abisai, Ioab et Asael, tres. (Liber I Paralipomenon 2, 16)

  • Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem, (Liber I Paralipomenon 11, 26)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina