Trouvé 78 Résultats pour: Audire

  • Cui ait: “Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo”. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. (Liber I Regum 20, 36)

  • Nolite audire Ezechiam! Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris, (Liber II Regum 18, 31)

  • donec veniam et transferam vos in terram, quae similis terrae vestrae est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum olei ac mellis; et vivetis et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit dicens: “Dominus liberabit nos!”. (Liber II Regum 18, 32)

  • Israel autem universus videns quod noluisset eos audire rex, locutus est ad eum: “Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Revertere in tabernacula tua, Israel! Tu autem vide domum tuam, David!”. Et abiit Israel in tabernacula sua. (Liber II Paralipomenon 10, 16)

  • Mittebatque eis prophetas, ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant. (Liber II Paralipomenon 24, 19)

  • Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in manibus hostium propter cultum deorum Edom. (Liber II Paralipomenon 25, 20)

  • Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum, quae feceras eis, et induraverunt cervices suas et posuerunt caput suum, ut reverterentur ad servitutem suam in Aegyptum. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors, longanimis et multae miserationis, non dereliquisti eos. (Liber Nehemiae 9, 17)

  • Et misit epistulas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis et subditas habere omnes mulieres, quae essent cum eis. (Liber Esther 1, 22)

  • Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia; dixerat enim eis se esse Iudaeum. (Liber Esther 3, 4)

  • Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces provinciarum et principes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius signatae anulo. (Liber Esther 3, 12)

  • Audire me facies gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa, quae contrivisti. (Liber Psalmorum 51, 10)

  • Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. (Canticum Canticorum 8, 13)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina