Trouvé 97 Résultats pour: Audivi

  • Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me (Prophetia Ezechielis 2, 2)

  • Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, cum elevaretur gloria Domini de loco suo; (Prophetia Ezechielis 3, 12)

  • Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum dati sunt!”. (Prophetia Ezechielis 35, 12)

  • Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi. (Prophetia Ezechielis 35, 13)

  • Et audivi loquentem ad me de domo, cum vir staret iuxta me, (Prophetia Ezechielis 43, 6)

  • Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te. (Prophetia Danielis 5, 14)

  • Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere; si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris”. (Prophetia Danielis 5, 16)

  • Et audivi unum de sanctis loquentem, et dixit unus sanctus alteri, nescio cui, loquenti: “Usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis, quae facta est, et sanctuarium et fortitudo conculcabitur?”. (Prophetia Danielis 8, 13)

  • et audivi vocem viri inter Ulai, et clamavit et ait: “Gabriel, fac intellegere istum visionem”. (Prophetia Danielis 8, 16)

  • Et audivi vocem sermonum eius; et audiens vocem sermonum eius iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae. (Prophetia Danielis 10, 9)

  • Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • Et ego audivi et non intellexi et dixi: “Domine mi, quid erit finis horum?”. (Prophetia Danielis 12, 8)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina