Trouvé 178 Résultats pour: Biblia Story Bible Jair Amomitas et Abimelech Galaad et Iepthan et Efraim et fatuus

  • Galaad habuit filios: Iezer, a quo familia Iezeritarum; et Helec, a quo familia Helecitarum; (Liber Numeri 26, 30)

  • Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in iumentis infinita substantia. Cumque vidissent Iazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, (Liber Numeri 32, 1)

  • parvulos nostros, mulieres, pecora ac iumenta remanebunt ibi in urbibus Galaad; (Liber Numeri 32, 26)

  • “Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem. (Liber Numeri 32, 29)

  • Porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et ceperunt eam, expulso Amorraeo habitatore eius. (Liber Numeri 32, 39)

  • Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. (Liber Numeri 32, 40)

  • Accesserunt autem et princi pes familiarum tribus filio rum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph; locutique sunt Moysi coram principibus familiarum Israel (Liber Numeri 36, 1)

  • Ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis, (Liber Deuteronomii 2, 36)

  • omnes civitates, quae sitae sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque Salcha et Edrai, civitates regni Og in Basan. (Liber Deuteronomii 3, 10)

  • Terramque hanc possedimus in tempore illo ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad; et civitates illius dedi Ruben et Gad. (Liber Deuteronomii 3, 12)

  • Reliquam autem partem Galaad et omnem Basan, regnum Og, tradidi mediae tribui Manasse, omnem regionem Argob. Cuncta Basan vocatur terra Raphaim. (Liber Deuteronomii 3, 13)

  • Machir quoque dedi Galaad. (Liber Deuteronomii 3, 15)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina