Trouvé 123 Résultats pour: Civitas

  • Et vocabunt eos Populus sanctus, Redempti a Domino; tu autem vocaberis Quaesita, Civitas non derelicta”. (Liber Isaiae 62, 12)

  • A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas; ingressi sunt silvas condensas et ascenderunt rupes; universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo. (Liber Ieremiae 4, 29)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum: “Caedite lignum eius et fundite circa Ierusalem aggerem; haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius. (Liber Ieremiae 6, 6)

  • ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem; et habitabitur civitas haec in sempiternum. (Liber Ieremiae 17, 25)

  • Nolite ergo audire eos, sed servite regi Babylonis, ut vivatis. Quare datur haec civitas in solitudinem? (Liber Ieremiae 27, 17)

  • Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et aedificabitur civitas in ruinis suis, et arx in loco suo fundabitur; (Liber Ieremiae 30, 18)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino a turre Hananeel usque ad portam Anguli, (Liber Ieremiae 31, 38)

  • Quia in furorem et in indignationem meam facta est mihi civitas haec a die, qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo (Liber Ieremiae 32, 31)

  • Haec dicit Dominus: Certe tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam”. (Liber Ieremiae 38, 3)

  • Et dixit Ieremias ad Sedeciam: “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igni, et salvus eris tu et domus tua; (Liber Ieremiae 38, 17)

  • si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manu Chaldaeorum, et succendent eam igni, et tu non effugies de manu eorum”. (Liber Ieremiae 38, 18)

  • Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, nona mensis, aperta est civitas; (Liber Ieremiae 39, 2)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina