Trouvé 16 Résultats pour: Corruet
Sapiens corde praecepta suscipit, et stultus labiis corruet. (Liber Proverbiorum 10, 8)
Qui annuit oculo, dabit dolorem, et stultus labiis corruet. (Liber Proverbiorum 10, 10)
Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius. (Liber Proverbiorum 11, 5)
Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. (Liber Proverbiorum 11, 14)
Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt. (Liber Proverbiorum 11, 28)
Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius. (Liber Proverbiorum 28, 10)
Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum. (Liber Proverbiorum 28, 14)
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat. (Liber Isaiae 24, 20)
Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)
Et cadet Superbia et corruet, et non erit qui suscitet eam; et succendam ignem in urbibus eius, et devorabit omnia in circuitu eius”. (Liber Ieremiae 50, 32)
“Et visitabo super Bel in Babylone et eiciam, quod absorbuerat, de ore eius; et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet. (Liber Ieremiae 51, 44)
Qui longe est, peste morietur; qui autem prope, gladio corruet; et, qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur, et complebo indignationem meam in eis. (Prophetia Ezechielis 6, 12)