Trouvé 863 Résultats pour: Cur
Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi, et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum, et statim clausae sunt ianuae. (Actus Apostolorum 21, 30)
qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. (Actus Apostolorum 21, 32)
Facta autem die, faciebant concursum Iudaei et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros, donec occiderent Paulum. (Actus Apostolorum 23, 12)
et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate, (Actus Apostolorum 24, 12)
sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere. (Actus Apostolorum 27, 3)
Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham, (Actus Apostolorum 27, 16)
Quo facto, et ceteri, qui in insula habebant infirmitates, accedebant et curabantur; (Actus Apostolorum 28, 9)
Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. (Actus Apostolorum 28, 15)
quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. (Epistula ad Romanos 1, 21)
Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei. (Epistula ad Romanos 9, 16)
Sed quid dicit illi responsum divinum? “Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal”. (Epistula ad Romanos 11, 4)
Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva!”. (Epistula ad Romanos 11, 10)