Trouvé 1485 Résultats pour: David rex David: novissimis diebus

  • Et angelo ecclesiae, quae est Philadelphiae, scribe: Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit: (Apocalypsis Ioannis 3, 7)

  • Et unus de senioribus dicit mihi: “Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius”. (Apocalypsis Ioannis 5, 5)

  • Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugit mors ab ipsis. (Apocalypsis Ioannis 9, 6)

  • sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis”. (Apocalypsis Ioannis 10, 7)

  • Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis”. (Apocalypsis Ioannis 11, 3)

  • Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum; et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga, quotienscumque voluerint. (Apocalypsis Ioannis 11, 6)

  • Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. (Apocalypsis Ioannis 12, 6)

  • Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: “Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni”. (Apocalypsis Ioannis 21, 9)

  • Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina”. (Apocalypsis Ioannis 22, 16)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina