Trouvé 79 Résultats pour: Dedisti

  • Inimicos meos dedisti mihi dorsum, odientes me, et disperdidi eos. (Liber II Samuelis 22, 41)

  • Et ait Salomon: “Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum; custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie. (Liber I Regum 3, 6)

  • exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israel et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum. (Liber I Regum 8, 34)

  • exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel et ostende eis viam bonam, per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem. (Liber I Regum 8, 36)

  • ut timeant te cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terrae, quam dedisti patribus nostris. (Liber I Regum 8, 40)

  • et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti sunt, et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis, quam elegisti, et templi, quod aedificavi nomini tuo, (Liber I Regum 8, 48)

  • et ait: “Haeccine sunt civitates, quas dedisti mihi, frater?”. Et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 13)

  • tu exaudies de caelo, et propitiare peccato populi tui Israel et reduc eos in terram, quam dedisti eis et patribus eorum. (Liber II Paralipomenon 6, 25)

  • exaudi de caelo, Domine, et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel, doce eos viam bonam, per quam ingrediantur, et da pluviam terrae, quam dedisti populo tuo ad possidendum. (Liber II Paralipomenon 6, 27)

  • ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terrae, quam dedisti patribus nostris. (Liber II Paralipomenon 6, 31)

  • et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae, ad quam ducti sunt, et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et urbis, quam elegisti, et domus, quam aedificavi nomini tuo, (Liber II Paralipomenon 6, 38)

  • Nonne tu, Deus noster, expulisti habitatores terrae huius coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? (Liber II Paralipomenon 20, 7)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina