Trouvé 1501 Résultats pour: Dei
Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. (Epistula I Petri 2, 19)
sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. (Epistula I Petri 3, 4)
Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes. (Epistula I Petri 3, 17)
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. (Epistula I Petri 3, 20)
qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus. (Epistula I Petri 3, 22)
ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. (Epistula I Petri 4, 2)
unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. (Epistula I Petri 4, 10)
Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. (Epistula I Petri 4, 11)
Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)
Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)
Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto. (Epistula I Petri 4, 19)
Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, (Epistula I Petri 5, 2)