Trouvé 97 Résultats pour: Descendit

  • Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam. (Liber II Samuelis 11, 9)

  • Vocavit enim eum David, ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in strato suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit. (Liber II Samuelis 11, 13)

  • Festinavit autem Semei filius Gera Beniaminita de Bahurim et descendit cum viris Iudae in occursum regis David; (Liber II Samuelis 19, 17)

  • Meribbaal quoque filius Saul descendit in occursum regis; non laverat pedes nec circumcidit ungues nec totonderat barbam vestesque suas non laverat a die, qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in pace. (Liber II Samuelis 19, 25)

  • Factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthim, et fatigatus est David. (Liber II Samuelis 21, 15)

  • Et inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius. (Liber II Samuelis 22, 10)

  • Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. (Liber II Samuelis 23, 20)

  • Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: “Vivat rex Adonias!”. (Liber I Regum 1, 25)

  • Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon. (Liber I Regum 1, 38)

  • Habes quoque apud te Semei filium Gera de Beniamin de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad Mahanaim; sed quia descendit mihi in occursum ad Iordanem, et iuravi ei per Dominum dicens: Non te interficiam gladio. (Liber I Regum 2, 8)

  • “Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21, 18)

  • In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel, (Liber I Regum 22, 2)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina