Trouvé 220 Résultats pour: Dico

  • Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad aemulationem adducantur. (Epistula ad Romanos 11, 11)

  • Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico, (Epistula ad Romanos 11, 13)

  • Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)

  • Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum; (Epistula ad Romanos 15, 8)

  • Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “Ego quidem sum Pauli”, “Ego autem Apollo”, “Ego vero Cephae”, “Ego autem Christi”. (Epistula I ad Corinthios 1, 12)

  • Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? (Epistula I ad Corinthios 6, 5)

  • Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. (Epistula I ad Corinthios 7, 6)

  • Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 7, 8)

  • Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; (Epistula I ad Corinthios 7, 12)

  • Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint, (Epistula I ad Corinthios 7, 29)

  • Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniciam, sed ad id quod honestum est, et ut assidue cum Domino sitis sine distractione. (Epistula I ad Corinthios 7, 35)

  • Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit? (Epistula I ad Corinthios 9, 8)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina