Trouvé 6180 Résultats pour: Dominus Deus Israel
“Ne, quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerint triginta?”. Respondit: “Non faciam, si invenero ibi triginta”. (Liber Genesis 18, 30)
“Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi decem?”. Dixit: “Non delebo propter decem”. (Liber Genesis 18, 32)
Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum. (Liber Genesis 18, 33)
Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: “Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem”. Et visus est eis quasi ludens loqui. (Liber Genesis 19, 14)
Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi. (Liber Genesis 19, 16)
Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo (Liber Genesis 19, 24)
Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat. (Liber Genesis 19, 29)
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: “En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum”. (Liber Genesis 20, 3)
Dixitque ad eum Deus per somnium: “Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam. (Liber Genesis 20, 6)
Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim”. (Liber Genesis 20, 13)
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt; (Liber Genesis 20, 17)
concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham. (Liber Genesis 20, 18)