Trouvé 4440 Résultats pour: Dominus Deus

  • et iterum: “Ego ero fidens in eum”; et iterum: “Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus”. (Epistula ad Hebraeos 2, 13)

  • Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est. (Epistula ad Hebraeos 3, 4)

  • Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis”; (Epistula ad Hebraeos 4, 4)

  • qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)

  • Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. (Epistula ad Hebraeos 6, 3)

  • non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. (Epistula ad Hebraeos 6, 10)

  • Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum (Epistula ad Hebraeos 6, 13)

  • in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando, (Epistula ad Hebraeos 6, 17)

  • manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. (Epistula ad Hebraeos 7, 14)

  • hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum”, (Epistula ad Hebraeos 7, 21)

  • sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo. (Epistula ad Hebraeos 8, 2)

  • vituperans enim eos dicit: “Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum; (Epistula ad Hebraeos 8, 8)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina