Trouvé 158 Résultats pour: Donum argentum

  • Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. (Liber Proverbiorum 21, 14)

  • Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona. (Liber Proverbiorum 22, 1)

  • Sicut argentum sordidum ornans vas fictile, sic labia levia et cor malum. (Liber Proverbiorum 26, 23)

  • Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. (Liber Proverbiorum 27, 21)

  • Coacervavi mihi etiam argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum, feci mihi cantores et cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda (Liber Ecclesiastes 2, 8)

  • Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. (Liber Ecclesiastes 3, 13)

  • Et quidem omni homini, cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis et tollat partem suam et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. (Liber Sapientiae 7, 9)

  • Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo: (Liber Sapientiae 8, 21)

  • Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. (Liber Sapientiae 13, 10)

  • quoniam autem, qui ante laesi erant, non laedebant, gratias agebant et, quod eos ante distulissent, donum petebant. (Liber Sapientiae 18, 2)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina