Trouvé 35 Résultats pour: Egressa

  • Dixitque eis: “De comedente exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo”. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. (Liber Iudicum 14, 14)

  • Egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et, iam in via posita revertendi in terram Iudae, (Liber Ruth 1, 7)

  • numquid exspectare velitis et abstinere vos a matrimonio, donec crescant et annos impleant pubertatis? Nolite, quaeso, filiae meae; quia amaritudo est mihi magis quam vobis, et egressa est manus Domini contra me”. (Liber Ruth 1, 13)

  • Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus; cur igitur vocatis me Noemi, quam humiliavit Dominus, et afflixit Omnipotens?”. (Liber Ruth 1, 21)

  • Egressa est autem statio Philisthim ad fauces Machmas. (Liber I Samuelis 13, 23)

  • Reversusque est et David, ut benediceret domui suae, et egressa Michol filia Saul in occursum David ait: “Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, quasi si nudetur unus de scurris!”. (Liber II Samuelis 6, 20)

  • Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium; et egressa (Liber II Regum 4, 21)

  • Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram; tulitque filium suum et egressa est. (Liber II Regum 4, 37)

  • Porro de Syria egressa fuerat turma et captivam duxerat de terra Israel puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman. (Liber II Regum 5, 2)

  • Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim; et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis. (Liber II Regum 8, 3)

  • Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo. (Liber II Regum 9, 24)

  • De cuius sinu egressa est glacies, et pruinam de caelo quis genuit? (Liber Iob 38, 29)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina