Trouvé 1195 Résultats pour: Ergo
Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. (Epistula ad Galatas 4, 15)
Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? (Epistula ad Galatas 4, 16)
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. (Epistula ad Galatas 6, 10)
Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei, (Epistula ad Ephesios 2, 19)
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)
Nolite ergo effici comparticipes eorum; (Epistula ad Ephesios 5, 7)
State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae (Epistula ad Ephesios 6, 14)
Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes, (Epistula ad Philippenses 2, 1)
Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. (Epistula ad Philippenses 2, 28)
Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit; (Epistula ad Philippenses 3, 15)
Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate, (Epistula ad Colossenses 2, 6)