Trouvé 35 Résultats pour: Exaudivit

  • Et exaudivit Dominus vocem Eliae, et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. (Liber I Regum 17, 22)

  • Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. (Liber I Paralipomenon 5, 20)

  • et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum. Et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti, (Liber I Paralipomenon 21, 26)

  • Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo. (Liber II Paralipomenon 30, 20)

  • Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. (Liber II Paralipomenon 33, 13)

  • Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. (Liber Psalmorum 3, 5)

  • Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae. In tribulatione dilatasti mihi; miserere mei et exaudi orationem meam. (Liber Psalmorum 4, 2)

  • Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. (Liber Psalmorum 6, 9)

  • Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit. (Liber Psalmorum 6, 10)

  • In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. (Liber Psalmorum 18, 7)

  • Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. (Liber Psalmorum 18, 42)

  • Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius. (Liber Psalmorum 20, 7)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina