Trouvé 12 Résultats pour: Feminam impuritatem
Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos. (Liber Genesis 1, 27)
Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)
Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam. (Liber Genesis 7, 2)
Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae. (Liber Genesis 7, 3)
Quod si hostia pacificorum fue rit eius oblatio et de bobus vo luerit offerre marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. (Liber Leviticus 3, 1)
Si vero de pecoribus fuerit Domino eius oblatio, pacificorum scilicet hostia, sive masculum sive feminam obtulerit, immaculata erunt. (Liber Leviticus 3, 6)
aut si tetigerit quidquam de immunditia hominis iuxta omnem impuritatem, qua pollui solet, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse cognoverit postea, subiacebit delicto; (Liber Leviticus 5, 3)
Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae. (Liber Leviticus 12, 5)
Qui offeret illa coram Domino et expiabit eam; et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam. (Liber Leviticus 12, 7)
Tam masculum quam feminam eicite de castris, ne contaminent ea, cum habitaverim cum eis”. (Liber Numeri 5, 3)
Qui respondens ait: “Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos (Evangelium secundum Matthaeum 19, 4)
Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos. (Evangelium secundum Marcum 10, 6)