Trouvé 163 Résultats pour: Filia

  • Et ait Booz ad Ruth: “Audi, filia: ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco, sed iungere puellis meis. (Liber Ruth 2, 8)

  • Cui dixit socrus: “Melius est, filia mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam tibi molestus sit”. (Liber Ruth 2, 22)

  • Et dixit ad eam Noemi socrus sua: “Filia mea, quaeram tibi requiem et providebo, ut bene sit tibi. (Liber Ruth 3, 1)

  • Et ille: “Benedicta, inquit, es a Domino, filia; et priorem pietatem posteriore superasti, quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites. (Liber Ruth 3, 10)

  • et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: “Quid egisti, filia?”. Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo, (Liber Ruth 3, 16)

  • Dixitque Noemi: “Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat; neque enim cessabit homo, nisi compleverit hodie, quod locutus est”. (Liber Ruth 3, 18)

  • Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul. (Liber I Samuelis 14, 50)

  • Dixit autem Saul ad David: “Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini”. Saul autem reputabat dicens: “Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum”. (Liber I Samuelis 18, 17)

  • Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor. (Liber I Samuelis 18, 19)

  • Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei; (Liber I Samuelis 18, 20)

  • Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum. (Liber I Samuelis 18, 28)

  • Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Aia. Dixitque Isbaal ad Abner: (Liber II Samuelis 3, 7)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina