Trouvé 649 Résultats pour: Hor
Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes. (Epistula I ad Corinthios 14, 3)
Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur; (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
Ut quid et nos periclitamur omni hora? (Epistula I ad Corinthios 15, 30)
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo; (Epistula II ad Corinthios 1, 4)
Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur. (Epistula II ad Corinthios 1, 6)
Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. (Epistula II ad Corinthios 5, 20)
Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (Epistula II ad Corinthios 6, 1)
Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me paenitet; etsi paeniteret — video quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit — (Epistula II ad Corinthios 7, 8)
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. (Epistula II ad Corinthios 8, 4)
quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. (Epistula II ad Corinthios 8, 17)
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 13, 11)