Trouvé 387 Résultats pour: Iacob et Esau

  • Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 2)

  • Et dixi: “Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 5)

  • Iuravit Dominus in superbia Iacob: “Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum. (Prophetia Amos 8, 7)

  • Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae; verumtamen conterens non conteram domum Iacob, dicit Dominus. (Prophetia Amos 9, 8)

  • Quomodo scrutati sunt Esau? Investigaverunt abscondita eius. (Prophetia Abdiae 1, 6)

  • “Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Edom et prudentiam de monte Esau? (Prophetia Abdiae 1, 8)

  • Et timebunt fortes tui Theman, ut intereat omnis vir de monte Esau. 10 Propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio, et peribis in aeternum. (Prophetia Abdiae 1, 9)

  • Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctum; et possidebit domus Iacob eos, qui se possederant. (Prophetia Abdiae 1, 17)

  • Et erit domus Iacob ignis, et domus Ioseph flamma, et domus Esau stipula; et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)

  • Et hereditabunt austrum, montem Esau, et Sephelam Philisthim; et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae, et Beniamin possidebit Galaad; (Prophetia Abdiae 1, 19)

  • Et ascendent salvatores in montem Sion iudicare montem Esau, et erit Domino regnum. (Prophetia Abdiae 1, 21)

  • In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? Nonne Ierusalem? (Prophetia Michaeae 1, 5)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina