Trouvé 5093 Résultats pour: Iam
Vovit Iacob etiam votum dicens: “Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum, (Liber Genesis 28, 20)
Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei (Liber Genesis 29, 10)
Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant, (Liber Genesis 29, 13)
Quam diligens Iacob ait: “Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis”. (Liber Genesis 29, 18)
Dixitque ad Laban: “Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam”. (Liber Genesis 29, 21)
Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. (Liber Genesis 29, 23)
Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, (Liber Genesis 29, 28)
Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)
Rursumque concepit et peperit filium et ait: “Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi”; vocavitque nomen illius Simeon. (Liber Genesis 29, 33)
Illa respondit: “Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas?”. Ait Rachel: “Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 15)
Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum (Liber Genesis 30, 17)