Trouvé 501 Résultats pour: Iesus fides
Iesus autem dixit eis: “Non habent necesse ire; date illis vos manducare”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 16)
Statimque Iesus locutus est eis dicens: “Habete fiduciam, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 27)
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “Modicae fidei, quare dubitasti?”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)
Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 21)
Tunc respondens Iesus ait illi: “O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis”. Et sanata est filia illius ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 32)
Et ait illis Iesus: “Quot panes habetis?”. At illi dixerunt: “Septem et paucos pisciculos”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 34)
Iesus autem dixit illis: “Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 6)
Sciens autem Iesus dixit: “Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)
Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “Quem dicunt homines esse Filium hominis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 13)
Respondens autem Iesus dixit ei: “Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 17)