Trouvé 461 Résultats pour: Iesus
Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 8)
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)
Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum, (Epistula I ad Timotheum 1, 15)
sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam. (Epistula I ad Timotheum 1, 16)
Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, (Epistula I ad Timotheum 2, 5)
Nam, si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac die. (Epistula ad Hebraeos 4, 8)
ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum. (Epistula ad Hebraeos 6, 20)
in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus. (Epistula ad Hebraeos 7, 22)
Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula! (Epistula ad Hebraeos 13, 8)
Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. (Epistula ad Hebraeos 13, 12)
certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi; (Epistula II Petri 1, 14)
Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium. (Epistula I Ioannis 2, 22)