Trouvé 495 Résultats pour: Ignis caeli

  • In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli. (Liber Deuteronomii 10, 22)

  • ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos, solem vel lunam vel omnem militiam caeli, quae non praecepi, (Liber Deuteronomii 17, 3)

  • Eritque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. (Liber Deuteronomii 28, 26)

  • et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 28, 62)

  • Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et assumet (Liber Deuteronomii 30, 4)

  • “Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! (Liber Deuteronomii 32, 1)

  • Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta comburet. (Liber Deuteronomii 32, 22)

  • De Ioseph quoque ait: “Benedicta a Domino terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente, (Liber Deuteronomii 33, 13)

  • Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius fere diei. (Liber Iosue 10, 13)

  • extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes azymosque panes consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius. (Liber Iudicum 6, 21)

  • Quae respondit eis: “Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!”. (Liber Iudicum 9, 15)

  • Sin autem perverse, egrediatur ignis ex Abimelech et consumat habitatores Sichem et domum Mello, egrediaturque ignis de viris Sichem et de domo Mello et devoret Abimelech!”. (Liber Iudicum 9, 20)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina