Trouvé 341 Résultats pour: Illos

  • Post illos autem dies rediit unusquisque in hereditatem suam, et Iudith abiit in Betuliam et demorata est in possessione sua. Et facta est secundum tempus suum clara in omni terra, (Liber Iudith 16, 21)

  • Aman enim filius Amadathi stirpis Agag, adversarius omnium Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut deleret illos, et misit Phur, id est sortem, ut eos conturbaret atque deleret. (Liber Esther 9, 24)

  • Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: “Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis”. Sic faciebat Iob cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)

  • Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. (Liber Iob 21, 9)

  • Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. (Liber Iob 29, 22)

  • Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. (Liber Psalmorum 5, 11)

  • Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos et non convertebar, donec deficerent. (Liber Psalmorum 18, 38)

  • Confringebam illos, nec poterant stare, cadebant subtus pedes meos. (Liber Psalmorum 18, 39)

  • Quoniam non intellexerunt opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non aedificabit eos. (Liber Psalmorum 28, 5)

  • Salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et extolle illos usque in aeternum. (Liber Psalmorum 28, 9)

  • Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos, afflixisti populos et dilatasti eos. (Liber Psalmorum 44, 3)

  • Converte mala super inimicos meos et in veritate tua disperde illos. (Liber Psalmorum 54, 7)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina