Trouvé 62 Résultats pour: Invenerunt
et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon. (Liber Ieremiae 41, 12)
Omnes, qui invenerunt, comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: “Non delinquimus, pro eo quod peccaverunt Domino, habitaculo iustitiae et exspectationi patrum eorum Domino”. (Liber Ieremiae 50, 7)
TETH. Defixae sunt in terra portae eius; perdidit et contrivit vectes eius. Rex eius et principes eius in gentibus; non est lex, et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino. (Lamentationes 2, 9)
Viri ergo illi accesserunt et invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum. (Prophetia Danielis 6, 12)
Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 10)
et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo (Evangelium secundum Matthaeum 26, 60)
Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 32)
Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum. (Evangelium secundum Marcum 11, 4)
Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Marcum 14, 16)
Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. (Evangelium secundum Lucam 2, 16)
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; (Evangelium secundum Lucam 2, 46)
Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum. (Evangelium secundum Lucam 7, 10)