Trouvé 239 Résultats pour: Ioseph somnium

  • Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos”. (Liber Genesis 46, 4)

  • Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. (Liber Genesis 46, 19)

  • Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. (Liber Genesis 46, 20)

  • Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. (Liber Genesis 46, 27)

  • Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen. (Liber Genesis 46, 28)

  • Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit. (Liber Genesis 46, 29)

  • Dixitque Israel ad Ioseph: “Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo”. (Liber Genesis 46, 30)

  • Ingressus ergo Ioseph nun tiavit pharaoni dicens: “Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta, quae possident, venerunt de terra Chanaan; et ecce consistunt in terra Gessen”. (Liber Genesis 47, 1)

  • Dixit itaque rex ad Ioseph: “Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. (Liber Genesis 47, 5)

  • Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi (Liber Genesis 47, 7)

  • Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao; (Liber Genesis 47, 11)

  • Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens: “Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente pecunia?”. (Liber Genesis 47, 15)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina