Trouvé 316 Résultats pour: Iudas tribu Levi
Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 4)
Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 55)
Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 14)
Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “Numquid ego sum, Rabbi?”. Ait illi: “Tu dixisti”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 25)
Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)
Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 3)
Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. (Evangelium secundum Marcum 14, 10)
Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus. (Evangelium secundum Marcum 14, 43)
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua; (Evangelium secundum Lucam 2, 36)
qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph, (Evangelium secundum Lucam 3, 24)
qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, (Evangelium secundum Lucam 3, 29)
Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “Sequere me”. (Evangelium secundum Lucam 5, 27)