Trouvé 101 Résultats pour: Legis

  • et audisset rex verba libri legis, scidit vestimenta sua (Liber II Regum 22, 11)

  • Sed et pythones et hariolos et theraphim et idola abominationesque omnes, quae erant in terra Iudae et in Ierusalem, abstulit Iosias, ut statueret verba legis, quae scripta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. (Liber II Regum 23, 24)

  • Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 17, 9)

  • sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus dicens: “Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur”. (Liber II Paralipomenon 25, 4)

  • Cumque efferrent pecuniam, quae illata fuerat in templum Domini, repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi (Liber II Paralipomenon 34, 14)

  • et ait ad Saphan scribam: “Librum legis inveni in domo Domini”. Et tradidit ei. (Liber II Paralipomenon 34, 15)

  • Et factum est, cum audisset rex verba legis, scidit vestimenta sua (Liber II Paralipomenon 34, 19)

  • “Artaxerxes rex regum Esdrae sacerdoti, scribae legis Dei caeli, salutem. (Liber Esdrae 7, 12)

  • Et ego Artaxerxes rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, absque mora detis (Liber Esdrae 7, 21)

  • Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret librum legis Moysi, quam praece perat Dominus Israeli. (Liber Nehemiae 8, 1)

  • Et legit in eo in platea, quae erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectae ad librum legis. (Liber Nehemiae 8, 3)

  • Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt sensum et explicaverunt lectionem. (Liber Nehemiae 8, 8)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina