Trouvé 2237 Résultats pour: Lia

  • Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)

  • Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus”. (Liber Genesis 29, 32)

  • Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem. (Liber Genesis 30, 9)

  • Dixitque Lia: “Feliciter!”; et idcirco vocavit nomen eius Gad. (Liber Genesis 30, 11)

  • Peperit quoque Zelpha ancilla Liae Iacob alterum filium. (Liber Genesis 30, 12)

  • Dixitque Lia: “Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres”; propterea appellavit eum Aser. (Liber Genesis 30, 13)

  • Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: “Da mihi partem de mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 14)

  • Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei”. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30, 16)

  • Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum (Liber Genesis 30, 17)

  • Rursum Lia concepit et peperit Iacob sextum filium (Liber Genesis 30, 19)

  • Post quem peperit filiam nomine Dinam. (Liber Genesis 30, 21)

  • Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quae spoliata fuerant, candor appareret. (Liber Genesis 30, 37)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina