Trouvé 3760 Résultats pour: Liber Iosue Iosue foedus promissa terra et tribus ex Israel
Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel: (Epistula ad Romanos 11, 2)
Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt, (Epistula ad Romanos 11, 7)
Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, (Epistula ad Romanos 11, 25)
et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: “Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impietates ab Iacob; (Epistula ad Romanos 11, 26)
Servus vocatus es? Non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere! (Epistula I ad Corinthios 7, 21)
Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini; similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi! (Epistula I ad Corinthios 7, 22)
Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi, (Epistula I ad Corinthios 8, 5)
Non sum liber? Non sum apo stolus? Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Non opus meum vos estis in Domino? (Epistula I ad Corinthios 9, 1)
Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem. (Epistula I ad Corinthios 9, 19)
Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari? (Epistula I ad Corinthios 10, 18)
Domini enim est terra, et plenitudo eius. (Epistula I ad Corinthios 10, 26)
Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. (Epistula I ad Corinthios 15, 47)