Trouvé 7 Résultats pour: Lites
Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites. (Liber Proverbiorum 15, 18)
Homo perversus suscitat lites, et mussitator separat familiares. (Liber Proverbiorum 16, 28)
Lites comprimit sors et inter potentes quoque diiudicat. (Liber Proverbiorum 18, 18)
Frater, qui offenditur, durior est civitate firma, et lites quasi vectes urbium. (Liber Proverbiorum 18, 19)
Ecce, ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut hodie, ut audiatur in excelso clamor vester. (Liber Isaiae 58, 4)
Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites; (Epistula II ad Timotheum 2, 23)
Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris? (Epistula Iacobi 4, 1)