Trouvé 154 Résultats pour: Magis
Expedit magis ursae occurrere, raptis fetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. (Liber Proverbiorum 17, 12)
Vir cum amicis concuti potest, sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater. (Liber Proverbiorum 18, 24)
Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae. (Liber Proverbiorum 21, 3)
Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere. (Liber Proverbiorum 21, 27)
Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus. (Liber Proverbiorum 26, 12)
Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua blanditur. (Liber Proverbiorum 28, 23)
Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens. (Liber Proverbiorum 29, 20)
Et laudavi magis mortuos, qui iam defuncti sunt, quam viventes, qui adhuc vitam agunt, (Liber Ecclesiastes 4, 2)
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)
Si autem sensus operatur, quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex? (Liber Sapientiae 8, 6)
et eris velut filius Altissimi oboediens, et miserebitur tui magis quam mater. (Liber Ecclesiasticus 4, 11)
Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate! (Liber Ecclesiasticus 10, 34)