Trouvé 223 Résultats pour: Mare

  • Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in limum et lutum. (Liber Isaiae 57, 20)

  • arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion”. (Liber Ieremiae 6, 23)

  • et cunctis regibus Tyri et universis regibus Sidonis et regibus terrae insularum, qui sunt trans mare; (Liber Ieremiae 25, 22)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac, (Liber Ieremiae 27, 19)

  • Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare, et fremunt fluctus eius, Dominus exercituum nomen illi: (Liber Ieremiae 31, 35)

  • Vivo ego, inquit rex, Dominus exercituum nomen eius, quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus ad mare veniet. (Liber Ieremiae 46, 18)

  • Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi, vinea Sabama; propagines tuae transierunt mare, usque ad Iazer pervenerunt. Super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit. (Liber Ieremiae 48, 32)

  • Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon. (Liber Ieremiae 50, 42)

  • Propterea haec dicit Dominus: “Ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius; (Liber Ieremiae 51, 36)

  • Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum eius operta est. (Liber Ieremiae 51, 42)

  • Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. (Liber Ieremiae 52, 17)

  • columnas duas et mare unum et vitulos duodecim aereos, qui erant subtus basi, quam fecerat rex Salomon domui Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum. (Liber Ieremiae 52, 20)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina