Trouvé 178 Résultats pour: Mosaicum legem
“Haec dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem dicens: (Prophetia Aggaei 2, 11)
Et cor suum posuerunt adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 12)
Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)
Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)
Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt!”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 49)
Dixit ergo eis Pilatus: “Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum!”. Dixerunt ei Iudaei: “Nobis non licet interficere quemquam”, (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)
Responderunt ei Iudaei: “Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 7)
et statuerunt testes falsos dicentes: “Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem; (Actus Apostolorum 6, 13)
qui accepistis legem in dispositionibus angelorum et non custodistis”. (Actus Apostolorum 7, 53)