Trouvé 178 Résultats pour: Moses legem
Cum visio defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem, beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)
quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei ambulastis. (Liber Sapientiae 6, 4)
Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos sanctos patrum iam ante decantantes laudes. (Liber Sapientiae 18, 9)
Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 9)
Melior est homo, qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 19, 21)
Qui custodit legem, continebit sensum suum; (Liber Ecclesiasticus 21, 12)
Qui quaerit legem, replebitur ab ea; et, qui insidiose agit, scandalizabitur in ea. (Liber Ecclesiasticus 32, 19)
Qui conservat legem, multiplicat oblationes: (Liber Ecclesiasticus 35, 1)
Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! (Liber Ecclesiasticus 41, 11)
Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventa macula in gloria eius; qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo. (Liber Ecclesiasticus 44, 20)
et dedit illi coram praecepta et legem vitae et disciplinae, docere Iacob testamentum suum et iudicia sua Israel. (Liber Ecclesiasticus 45, 6)
nam reliquerunt legem Altissimi reges Iudae et contempserunt timorem Dei; (Liber Ecclesiasticus 49, 6)