Trouvé 1504 Résultats pour: Omnes
servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, (Epistula II ad Timotheum 2, 24)
Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; (Epistula II ad Timotheum 3, 12)
In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur; (Epistula II ad Timotheum 4, 16)
Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis. (Epistula II ad Timotheum 4, 17)
Festina ante hiemem venire. Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes. (Epistula II ad Timotheum 4, 21)
neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. (Epistula ad Titum 3, 2)
Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide. Gratia cum omnibus vobis. (Epistula ad Titum 3, 15)
audiens caritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos, (Epistulam ad Philemonem 1, 5)
Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “Et adorent eum omnes angeli Dei”. (Epistula ad Hebraeos 1, 6)
Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent, (Epistula ad Hebraeos 1, 11)
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare (Epistula ad Hebraeos 2, 11)