Trouvé 152 Résultats pour: Partem

  • Et oblationem facies super eo mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut conspergatur simila; oblatio Domino, legitimum iuge atque perpetuum. (Prophetia Ezechielis 46, 14)

  • et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei, et asportavit ea in terram Sennaar in domum deorum suorum et vasa intulit in domum thesauri deorum suorum. (Prophetia Danielis 1, 2)

  • Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto. (Prophetia Danielis 2, 41)

  • Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem. (Prophetia Amos 7, 4)

  • Et possidebit Dominus Iudam partem suam super terram sanctam et eliget adhuc Ierusalem. (Prophetia Zachariae 2, 16)

  • et ducam tertiam partem per ignem et purgabo eos, sicut purgatur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum: ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus est ille; et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”. (Prophetia Zachariae 13, 9)

  • porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea”. (Evangelium secundum Lucam 10, 42)

  • Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te”. (Evangelium secundum Lucam 11, 36)

  • At illi obtulerunt ei partem piscis assi. (Evangelium secundum Lucam 24, 42)

  • Dicit ei Petrus: “Non lavabis mihi pedes in aeternum!”. Respondit Iesus ei: “Si non lavero te, non habes partem mecum”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 8)

  • Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 23)

  • et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit. (Actus Apostolorum 5, 2)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina