Trouvé 62 Résultats pour: Pascha Commemoratio

  • Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini! (Liber Exodus 12, 11)

  • Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha. (Liber Exodus 12, 21)

  • Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. (Liber Exodus 12, 48)

  • Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est. (Liber Leviticus 23, 5)

  • “Faciant filii Israel Pascha in tempore suo (Liber Numeri 9, 2)

  • Praecepitque Moyses filiis Israel, ut facerent Pascha. (Liber Numeri 9, 4)

  • Ecce autem quidam immundi super animam hominis, qui non poterant facere Pascha in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron (Liber Numeri 9, 6)

  • “Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino (Liber Numeri 9, 10)

  • non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent: omnem ritum Pascha observabunt. (Liber Numeri 9, 12)

  • Si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Pascha, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. (Liber Numeri 9, 13)

  • Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae”. (Liber Numeri 9, 14)

  • Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit, (Liber Numeri 28, 16)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina