Trouvé 172 Résultats pour: Peccatum idolorum

  • An parum vobis est peccatum Phegor, et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet, et facta est plaga in coetu Domini? (Liber Iosue 22, 17)

  • Aod autem, dum illi cunctarentur, effugerat et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat, venitque in Seira. (Liber Iudicum 3, 26)

  • Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant sacrificio Domini. (Liber I Samuelis 2, 17)

  • Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam. (Liber I Samuelis 12, 23)

  • Dixitque Saul: “Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. (Liber I Samuelis 14, 38)

  • Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex”. (Liber I Samuelis 15, 23)

  • sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum, ut adorem Dominum”. (Liber I Samuelis 15, 25)

  • Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: “Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam?”. (Liber I Samuelis 20, 1)

  • Et praeciderunt caput Saul et exspoliaverunt eum armis, quae miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templis idolorum suorum et populo. (Liber I Samuelis 31, 9)

  • Et dixit David ad Nathan: “Peccavi Domino”. Dixitque Nathan ad David: “Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. (Liber II Samuelis 12, 13)

  • Agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis”. (Liber II Samuelis 19, 21)

  • exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israel et reduces eos in terram, quam dedisti patribus eorum. (Liber I Regum 8, 34)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina