Trouvé 184 Résultats pour: Philisthim et Alas terras

  • Et Saul et Ionathan filius eius populusque, qui erat cum eis, erat in Gabaa Beniamin; porro Philisthim consederant in Machmas. (Liber I Samuelis 13, 16)

  • Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. (Liber I Samuelis 13, 19)

  • Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem. (Liber I Samuelis 13, 20)

  • Egressa est autem statio Philisthim ad fauces Machmas. (Liber I Samuelis 13, 23)

  • Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum: “Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est ibi ex adverso”. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. (Liber I Samuelis 14, 1)

  • Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum. Dixeruntque Philisthim: “En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant”. (Liber I Samuelis 14, 11)

  • Ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum; Philisthim cadebant ante Ionathan, et eos armiger eius interficiebat sequens eum. (Liber I Samuelis 14, 13)

  • Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philisthim heri et nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt et ipsi, ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Ionathan. (Liber I Samuelis 14, 21)

  • Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et ipsi cum suis in proelio. (Liber I Samuelis 14, 22)

  • quanto magis si comedisset hodie populus de praeda inimicorum suorum, quam repperit? Nonne nunc maior facta fuisset plaga in Philisthim?”. (Liber I Samuelis 14, 30)

  • Et dixit Saul: “Irruamus super Philisthim nocte et vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec relinquamus de eis virum”. Dixitque populus: “Omne, quod bonum videtur in oculis tuis, fac”. Et ait sacerdos: “Accedamus huc ad Deum”. (Liber I Samuelis 14, 36)

  • Et consuluit Saul Deum: “Num persequar Philisthim? Numquid trades eos in manu Israel?”. Et non respondit ei in die illa. (Liber I Samuelis 14, 37)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina