Trouvé 21 Résultats pour: Platea

  • Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: “Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare”. (Liber Esther 6, 11)

  • Quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabam cathedram mihi, (Liber Iob 29, 7)

  • et claudentur ostia in platea submissa voce molentis, et consurgent ad vocem volucris, et subsident omnes filiae carminis; (Liber Ecclesiastes 12, 4)

  • excelsa quoque timebunt et formidabunt in via. Florebit amygdalus, reptabit locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes, (Liber Ecclesiastes 12, 5)

  • Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stat, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. (Liber Isaiae 59, 14)

  • Quia fabricasti fornicem tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea; nec facta es quasi meretrix, quia sprevisti pretium. (Prophetia Ezechielis 16, 31)

  • Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad christum ducem, hebdomades septem. Et hebdomades sexaginta duae erunt; et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)

  • Et corpus eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est; (Apocalypsis Ioannis 11, 8)

  • Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum. (Apocalypsis Ioannis 21, 21)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina