Trouvé 25 Résultats pour: Polluta

  • Ista est lex hominis, qui moritur in tabernaculo: omnes, qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa, quae ibi sunt, polluta erunt septem diebus. (Liber Numeri 19, 14)

  • non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est; hoc esset abominatio coram Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. (Liber Deuteronomii 24, 4)

  • Et dixi: “Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis”. (Liber Isaiae 6, 5)

  • Quomodo dicis: “Non sum polluta, post Baalim non ambulavi”? Vide viam tuam in convalle, scito quid feceris: camelus levis contorquens vias suas. (Liber Ieremiae 2, 23)

  • Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? Numquid non polluta et contaminata est terra illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis et reverteris ad me?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 3, 1)

  • PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam; mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius: facta est Ierusalem quasi polluta menstruis inter eos. (Lamentationes 1, 17)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum caro immunda”. (Prophetia Ezechielis 4, 14)

  • In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)

  • Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum polluta est. (Prophetia Ezechielis 23, 7)

  • Et vidi quod polluta esset: via una ambarum; (Prophetia Ezechielis 23, 13)

  • Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile amoris, polluerunt eam stupris suis; et, cum polluta esset ab eis, recessit anima eius ab illis. (Prophetia Ezechielis 23, 17)

  • Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum. (Prophetia Ezechielis 23, 30)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina