Trouvé 504 Résultats pour: Populum
Tantummodo non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum, ut equitatus numerum augeat, praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam amplius per hanc viam revertamini. (Liber Deuteronomii 17, 16)
Appropinquante autem iam proelio, stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum: (Liber Deuteronomii 20, 2)
His dictis, addent reliqua et loquentur ad populum: “Quis est homo formidulosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est”. (Liber Deuteronomii 20, 8)
Cumque praefecti finem loquendi ad populum fecerint, constituantur duces exercitus in capite populi. (Liber Deuteronomii 20, 9)
Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius. (Liber Deuteronomii 28, 9)
ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. (Liber Deuteronomii 29, 12)
Vocavitque Moyses Iosue et dixit ei coram omni Israel: “Confortare et esto robustus; tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides eis. (Liber Deuteronomii 31, 7)
congrega populum tam viros quam mulieres, parvulos et advenas, qui sunt intra portas tuas, ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius; (Liber Deuteronomii 31, 12)
Iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur; videbit quod infirmata sit manus, et defecerint clausi ac liberati. (Liber Deuteronomii 32, 36)
Laudate, gentes, populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes suos et propitius erit terrae populi sui”. (Liber Deuteronomii 32, 43)
Haec est Iudae benedictio: “Audi, Domine, vocem Iudae et ad populum suum introduc eum. Manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius eris”. (Liber Deuteronomii 33, 7)
Dixitque Iosue ad populum: “Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia”. (Liber Iosue 3, 5)