Trouvé 74 Résultats pour: Praeceptum

  • Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis; populus autem iste non oboedivit mihi. (Liber Ieremiae 35, 16)

  • Exemplum epistulae, quam mi sit Ieremias ad abducendos cap tivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est ei a Deo. (Liber Baruch 6, 0)

  • ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit, quod praeceptum est: haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt. (Liber Baruch 6, 62)

  • Praeceptum quoque de oleo — batus est mensura olei C: decimam partem bati offeratis de choro — decem bati homer faciunt, quia decem bati implent chorum C. (Prophetia Ezechielis 45, 14)

  • Et dicebat illis: “Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis. (Evangelium secundum Marcum 7, 9)

  • Iesus autem ait eis: “Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. (Evangelium secundum Marcum 10, 5)

  • Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; (Evangelium secundum Ioannem 15, 12)

  • qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno. (Actus Apostolorum 16, 24)

  • Milites ergo, secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem; (Actus Apostolorum 23, 31)

  • manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti, (Epistula ad Romanos 16, 26)

  • De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. (Epistula I ad Corinthios 7, 25)

  • Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal vatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae, (Epistula I ad Timotheum 1, 1)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina