Trouvé 131 Résultats pour: Quinquaginta
Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia; (Liber I Paralipomenon 5, 21)
Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin. (Liber I Paralipomenon 8, 40)
et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas. (Liber I Paralipomenon 9, 9)
Porro de Zabulon, qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi omnibus armis bellicis, quinquaginta milia venerunt, ut congregarentur non in corde duplici. (Liber I Paralipomenon 12, 34)
et faciebant ascendere et exire de Aegypto quadrigam sescentis argenteis et equum centum quinquaginta; similiter universis regibus Hetthaeorum et Syriae per manus suas educebant. (Liber II Paralipomenon 1, 17)
Numeravit igitur Salomon omnes viros peregrinos, qui erant in terra Israel post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius; et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti. (Liber II Paralipomenon 2, 16)
Sed et pro clavis usus est auro ponderis quinquaginta siclorum. Cenacula quoque texit auro. (Liber II Paralipomenon 3, 9)
Omnes autem principes praefectorum regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui praefuerant populo. (Liber II Paralipomenon 8, 10)
Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves et nautas gnaros maris; et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem. (Liber II Paralipomenon 8, 18)
Sedecim annorum erat Ozias, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 26, 3)
Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 33, 1)
filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor; (Liber Esdrae 2, 7)