Trouvé 744 Résultats pour: Quoque
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me”. (Liber Genesis 37, 9)
Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Ipsa autem erat in Chasib, quando peperit illum. (Liber Genesis 38, 5)
Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. (Liber Genesis 38, 7)
Aliae quoque septem emergebant post illas de flumine foedae confectaeque macie et stabant in ipsa amnis ripa; (Liber Genesis 41, 3)
Aliae quoque totidem spicae tenues et percussae vento urente oriebantur (Liber Genesis 41, 6)
Aliae quoque septem tenues et percussae vento urente oriebantur e stipula; (Liber Genesis 41, 23)
Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis, (Liber Genesis 41, 27)
Dixit quoque rex ad Ioseph: “Ego sum pharao; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti”. (Liber Genesis 41, 44)
Nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens: “Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae”. (Liber Genesis 41, 52)
Iudas quoque dixit patri suo Israel: “Mitte puerum mecum, ut proficiscamur et possimus vivere, ne moriamur nos et tu et parvuli nostri. (Liber Genesis 43, 8)
Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit; (Liber Genesis 43, 12)